Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

patiturne ergo uexari corpus suum deus et debilem se uel ipse facit uel ab homine fieri sinit? nisi forte diuinus ille sensus qui mundo et omnibus mundi partibus mixtus est, primam terrae superficiem reliquit ac se in ima demersit, ne quid doloris de adsidua laceratione sentiret.

quodsi hoc uanum et absurdum est, tam igitur ipsi eguerunt quam haec indigent sensu, qui non perspexerunt diuinum quidem spiritum esse ubique diffusum eoque omnia contineri, non tamen ita, ut deus ipse, qui est incorruptus, grauibus et corruptibilibus elementis misceatur.