Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

proinde si sapientes, si beati esse uolumus, cogitanda et proponenda sunt nobis non tantum Terentiana illa:

  1. molendum esse usque in pistrino, uapulandum, habendae compedes,
sed his multo atrociora, carcer catenae tormenta patienda, sustinendi dolores, mors denique ipsa et suscipienda est et ferenda, cum liqueat conscientiae nostrae nec fragilem istam uoluptatem sine poena nec uirtutem sine diuino praemio fore.

uniuersos igitur oportet operam dare, ut uel se quam pnmum ad rectam uiam dirigant uel susceptis operatisque uirtutibus et huius uitae laboribus patienter exactis consolatorem deum habere mereantur.