Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
ille ad deum copiosus, ille opulentus adueniet, cui adstabunt continentia misericordia patientia caritas fides. haec est hereditas nostra quae nec eripi cuiquam nec transferri ad alterum potest.
ecquis est qui haec bona parare et adquirere sibi uelit? ueniant qui esuriunt, ut caelesti cibo saturati sempiternam famem ponant, ueniant qui sitiunt, ut aquam salutarem de perenni fonte plenissimis faucibus trahant.
hoc cibatu atque potu dei et caeci uidebunt et surdi audient et muti loquentur et clodi ambulabunt et stulti sapient et aegroti ualebunt et mortui reuiuescent.
quisquis enim corruptelas terrae uirtute calcauerit, hunc arbiter ille summus et uerax ad uitam lucemque perpetuam suscitabit.
nemo diuitiis, nemo fascibus, nemo etiam regia potestate confidat: inmortalem ista non faciunt. nam quicumque rationem hominis abiecerit ac praesentia secutus in humum se ipse prostrauerit, tamquam desertor domini et imperatoris et patris sui punietur.