Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
haec est doctrina sanctorum prophetarum, quam Christiani sequimur, haec nostra sapientia, quam isti qui uel fragilia colunt uel inanem philosophiam tuentur, tamquam stultitiam uanitatemque derident, quia nos defendere hanc publice atque adserere non solemus, deo iubente ut quieti ac silentes arcanum eius in abdito atque intra nostram conscientiam teneamus nec aduersus istos ueri profanos, qui non discendi, sed arguendi atque inludendi gratia inclementer deum ac religionem eius inpugnant, pertinaci contentione certemus.
abscondi enim tegique mysterium quam fidelissime oportet, maxime a nobis, qui nomen fidei gerimus.
uerum illi hanc taciturnitatem nostram ueluti malam conscientiam criminantur: unde etiam quasdam exsecrabiles opiniones de pudicis et innocentibus fingunt et libenter iis quae finxerint credunt.
Quoniam decursis propositi operis septem spatiis ad metam peruecti sumus, superest ut exhortemur omnes ad suscipiendam cum uera religione sapientiam, cuius uis et officium in eo uertitur, ut contemptis terrestribus et abiectis erroribus quibus antea tenebamur, fragilibus seruientes et fragilia concupiscentes, ad aeterna caelestis thesauri praemia derigamur: quae ut capere possimus, quam primum omittendae sunt huius praesentis uitae inlicibiles uoluptates, quae animas hominum perniciosa suauitate deleniunt.
quanta felicitas aestimanda : est subtractum his labibus terrae proficisci ad illum aequissimum [*](EPITOME 2] c. 68,1 (prophetarum). 11 s.] c. 61,1. c. 27,1— 11. 15] c. 68, 2-5 (—adquirat). ) [*]( m BHSPj 3 sequi*ur B uel qui S 5 deride*nt (n ?? er.) B non S 6 non om. S ac] ac id H 7 abscondito edd., cf. 10 nostram (m add. m. 2) S 8 aduersum P 9 inclementer deum] iuclemendom H 10 eius om. S contemptione H certe S 11 tetigique S maiimeque H 12 nomen] ñ (i. e. non) S fidei] dei H, sed cf. Epit. 13 mala H cviminantur B3 15 his HSP finxerunt edd. 17 prouecti P eihortemus H suspiciendas sic H 18 ueram Pl, m del. P3 19 *ut (a er.) B 20 ante H tenetoamur B, tenebatur H 21 theWsauri B3, thenrslauri P dirigamur HSP 23 inlicibiles (e ex i m. 2) P 24 deliniunt P existimanda H 25 iis B )