Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sed et dominus illorum cum ministris suis conprehendetur ad poenamque damnabitur, cum quo pariter omnis turba impiorum pro suis facinoribus in [*](EPITOME 13-667, 2] c. 67, 8. ) [*](AUCTORES 8-12] cf. Ezech. 39, 9 s.; Orae. Sibyll. III 724-731. § 5-7] cf. Apocal. 20, 10-15. ) [*](BHSPj 2 grandinem H se om. BP, sed cf. Epit. 67, 7 et Addmda ferient] peribunt P et om. H 3 et campi-ossibus om. P 4 polus P sub om. B cauis H 5 et om. HS 6 terminet S lateribus P 7 fort. post tecta interciderunt quae habet Epit. 67, 7 tunc fiet - πολυάνδριον, quorum extrema pariter atque ea quae in Instit. sequuntur, ex Esechielis cap. 39 (u. 11 sa. LXX) sumpta sunt et om. H 8 omnem H Ilpiorum B mdicitus BJ 10 septem om. P siluae] et siluae B 11 sed] et H 12 ac] aut S quies S completa H 14 transformauit B1, corr. Bs omnes H 15 candida, B3 16 deo H 17 self1uient S1 19 cruciatos Bx, corr. B3 ii B, hi * (i er.) P manu (anu in ras. m. 1 uel 2) B 20 deum H apparentem (om. ac) S )
haec est doctrina sanctorum prophetarum, quam Christiani sequimur, haec nostra sapientia, quam isti qui uel fragilia colunt uel inanem philosophiam tuentur, tamquam stultitiam uanitatemque derident, quia nos defendere hanc publice atque adserere non solemus, deo iubente ut quieti ac silentes arcanum eius in abdito atque intra nostram conscientiam teneamus nec aduersus istos ueri profanos, qui non discendi, sed arguendi atque inludendi gratia inclementer deum ac religionem eius inpugnant, pertinaci contentione certemus.
abscondi enim tegique mysterium quam fidelissime oportet, maxime a nobis, qui nomen fidei gerimus.
uerum illi hanc taciturnitatem nostram ueluti malam conscientiam criminantur: unde etiam quasdam exsecrabiles opiniones de pudicis et innocentibus fingunt et libenter iis quae finxerint credunt.
Quoniam decursis propositi operis septem spatiis ad metam peruecti sumus, superest ut exhortemur omnes ad suscipiendam cum uera religione sapientiam, cuius uis et officium in eo uertitur, ut contemptis terrestribus et abiectis erroribus quibus antea tenebamur, fragilibus seruientes et fragilia concupiscentes, ad aeterna caelestis thesauri praemia derigamur: quae ut capere possimus, quam primum omittendae sunt huius praesentis uitae inlicibiles uoluptates, quae animas hominum perniciosa suauitate deleniunt.