Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

cum uero conpleti fuerint mille anni, renouabitur mundus a deo et caelum conplicabitur et terra mutabitur. et transformabit deus homines in similitudinem angelorum et erunt candidi sicut nix et uersabuntur semper in conspectu omnipotentis et domino suo sacrificabunt et seruient in aeternum.

eodem tempore fiet secunda illa et publica omnium resurrectio, in qua excitabuntur iniusti ad cruciatus sempiternos. hi sunt qui manu facta coluerunt, qui dominum mundi ac parentem uel nescierunt uel abnegauerunt.