Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

denique tum fient illa quae poetae aureis temporibus facta esse iam Saturno regnante dixerunt. quorum error hinc ortus est, quod prophetae futurorum pleraque sic proferunt et enuntiant quasi iam peracta. uisiones enim diuino spiritu offerebantur oculis eorum et uidebant illa in conspectu suo quasi fieri ac terminari.

quae uaticinia eorum cum paulatim fama uulgasset, quoniam profani a sacramento ignorabant quatenus dicerentur, conpleta esse iam ueteribus [*](EPITOME 1-13] c. 67, 4 s. ) [*](AUCTORES 2-4] Is. 30, 26. 4-13] cf. Orac. Sibyll. III 619- 623; VIII 210 ss.; Is. 11, 6 ss.; 65, 25. ) [*]( HACΑϒΟϒΗΑЄCЄAHNHC S lamproteranastrouedeliuideselenes H interpretatio lat. in B (in mg. m. 1) et P haec et urbem quam desiderauit deus hanc fecit clariorem astris et sole adque luna ad loc. Sibyll. cf. Strvuium, opusc. I 94 ) [*](BHSPJ 1 w H1 tenenebrae B offendetur S, offunditur P 2 obcaecabitur (obce- S) HS, occaecatur P 3 nec om. H ulterius bis, alt. expunxit S minuetuetur B tantum B est om. S 5 generauit B1, corr. B* 6 riuas P1, corr. P3 \'uina\' S11 7 et om. H 8 libera H 0 dominio mali] de omni mala (a del. et corr. m. 3) P 9 erroribus H, terroris P temrpusl P3 10 praeda* (s er.) B 11 praesepe HST*1 dubitanter recepi; an praesepium cum B aut praesepem cum P1 fm del. P21) scribendum ext? cf. pag. 308, 5 12 ulenabuntun Sxf 13 tunc SH 14 esse om. H 15 quotf1 PJ 16 et enuntiant] ut nuntient H, et nuntiant S 17 illam pI, m del. P3 18 qua\'e\'B 19 profana S a sacramento] sacramenta SP 20 dice\'re\'ntur B2 )

661
saeculis illa omnia putauerunt, quae utique fieri conplerique non poterant homine regnante.

cum uero deletis religionibus impiis et scelere compresso subiecta erit deo terra,

  1. cedet et ipse mari uector nec nautica pinus
  2. mutabit merces, omnis feret omnia tellus.
  3. non rastros patietur humus, non uinea falcem;
  4. robustus quoque iam tauris iuga soluet arator.
tunc et
  1. molli paulatim flauescet campus arista
  2. incultisque rubens pendebit sentibus uua
  3. et durae quercus sudabunt roscida mella.
  4. nec uarios discet mentiri lana colores,
  5. ipse sed in pratis aries iam suaue rubenti-
  6. murice, iam croceo mutabit uellera luto,
  7. sponte sua sandyx pascentis uestiet agnos.
  8. ipsae lacte domum referent distenta capellae
  9. ubera nec magnos metuent armenta leones.
quae poeta secundum Cymaeae Sibyllae carmina prolocutus est.