Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

cum uero deletis religionibus impiis et scelere compresso subiecta erit deo terra,

  1. cedet et ipse mari uector nec nautica pinus
  2. mutabit merces, omnis feret omnia tellus.
  3. non rastros patietur humus, non uinea falcem;
  4. robustus quoque iam tauris iuga soluet arator.
tunc et
  1. molli paulatim flauescet campus arista
  2. incultisque rubens pendebit sentibus uua
  3. et durae quercus sudabunt roscida mella.
  4. nec uarios discet mentiri lana colores,
  5. ipse sed in pratis aries iam suaue rubenti-
  6. murice, iam croceo mutabit uellera luto,
  7. sponte sua sandyx pascentis uestiet agnos.
  8. ipsae lacte domum referent distenta capellae
  9. ubera nec magnos metuent armenta leones.
quae poeta secundum Cymaeae Sibyllae carmina prolocutus est.