Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Nunc reliqua subnectam. ueniet igitur summi et maximi dei filius, ut uiuos ac mortuos iudicet, Sibylla testante atque dicente: ,
- πάσης γὰρ γαίης τότε θνητῶν σύγχυσις ἔσται,
- αὐτὸς ὁ παντοκράτωρ ὅταν ἐλθῃ βήματι κρῖναι
- ζώντων καὶ νεκύων ψυχὰς καὶ κόσμον ἅπαντα
.
uerum ille cum deleuerit iniustitiam iudiciumque maximum fecerit ac iustos qui a principio fuerunt ad uitam instaurauerit. mille annos inter homines uersabitur eosque iustissimo imperio reget. quod alia Sibylla uaticinans furensque proclamat:
- κλῦτε δέ μου, μέροπες, βασιλεὺς αἰώνιος ἄρχει
.