Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

qua de anastasi philosophi quoque dicere aliquid conati sunt tam corrupte quam poetae. nam Pythagoras transire animas in noua corpora disputauit, sed inepte, quod ex hominibus in pecudes et ex pecudibus in homines et se ipsum ex Euphorbo esse reparatum.

meiius Chrysippus, quem Cicero ait fulcire porticum Stoicorum: qui in libris quos de prouidentia scripsit cum de innouatione mundi loqueretur, haec intulit: τούτου δέ οὕτως ἔχοντος δῆλον, ὡς οὐδὲν ἀδύνατον, καὶ ἡμᾶς μετά τὸ τελευτῆσαι πάλιν περιόδῳ τινὶ χρόνου εἰς τοῦτο ἐν ᾧ νῦν ἐσμεν ἀποκαταστῆναι σχῆμα.