Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

unde etiam Plato de anima disserens ex hoc ait posse cognosci animas esse inmortales atque diuinas, quod in pueris mobilia sint ingenia et ad percipiendum facilia, quod ea quae discant ita celeriter rapiant, ut non tunc primum discere illa uideantur, sed recognoscere atque reminisci: in quo uir sapiens poetis ineptissime credidit.

Non igitur renascentur, quod fieri non potest, sed resurgent et a deo corporibus induentur et prioris uitae [*]( - AUCTORES 11 ss.] Aen. VI 719 ss. 16] Menon. 85 C; Phaed. 72 E (Cic. Tusc. I 24, 57 s.; Cat. mai. 21, 78). ) [*](BHSP(a 4)] 1 auferetur H, auferretur (a et r m. 2) S 2 nec H 3 reliquerent. H religioneque (~ m. 2) S 4 ab ergo semel denuo incipit cod. P (cf. ad pag. 653,3) 6 mori iam ulterius nec om. H uiolare H 9 arcl B2 10 uirgilius S 11 pater\' (\' est distinctio) B 12 sublimis B7 tara cum codd. quibusd. Vergil., sublimes BlHSP animas B tar** (da er., tara m. 2) P 13 corpora\' B 14 aut quando om. H 15 eas om. H ad uterum] adulterum H alt. ad om. H 17 esse animas H 18 et om. H 19 facilia] facilia sunt H ita om. H 20 capiant Heumannus, sed cf. Cic. Cat. mai. 21, 78 adripiant et Buenemannum ut] quod H illa om. H uiderantur S2 21 regnoscere 11 23 non] non credidit H 24 factorum B )

656
factorumque omnium memores erunt et in bonis caelestibus conlocati ac fruentes iucunditate innumerabilium copiarum praesenti deo gratias agent, quod malum omne deleuerit, quod eos ad regnum uitamque perpetuam suscitarit.

qua de anastasi philosophi quoque dicere aliquid conati sunt tam corrupte quam poetae. nam Pythagoras transire animas in noua corpora disputauit, sed inepte, quod ex hominibus in pecudes et ex pecudibus in homines et se ipsum ex Euphorbo esse reparatum.

meiius Chrysippus, quem Cicero ait fulcire porticum Stoicorum: qui in libris quos de prouidentia scripsit cum de innouatione mundi loqueretur, haec intulit: τούτου δέ οὕτως ἔχοντος δῆλον, ὡς οὐδὲν ἀδύνατον, καὶ ἡμᾶς μετά τὸ τελευτῆσαι πάλιν περιόδῳ τινὶ χρόνου εἰς τοῦτο ἐν ᾧ νῦν ἐσμεν ἀποκαταστῆναι σχῆμα.