Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
unde Vergilius:
- o pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est
- sublimis animas iterumque ad tarda reuerti
- corpora? quae lucis miseris tam dira cupido?
ignorabant enim quomodo aut quando id fieri oporteret, itaque ] renasci eas putauerunt et denuo ad uterum reuolui atque ad infantiam regredi.