Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

poetae uero cum scirent hoc saeculum malis omnibus redundare, obliuionis amnem induxerunt, ne malorum ac laborum memores animae reuerti ad superos recusarent.

unde Vergilius:

  1. o pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est
  2. sublimis animas iterumque ad tarda reuerti
  3. corpora? quae lucis miseris tam dira cupido?

ignorabant enim quomodo aut quando id fieri oporteret, itaque ] renasci eas putauerunt et denuo ad uterum reuolui atque ad infantiam regredi.