Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
ergo semel fieri resurrectionem necesse est, cum malum fuerit ablatum, quoniam eos qui resurrexerint nec mori iam ulterius nec uiolari ullo modo fas est, ut beatam possint agere uitam quorum mors resignata est.
poetae uero cum scirent hoc saeculum malis omnibus redundare, obliuionis amnem induxerunt, ne malorum ac laborum memores animae reuerti ad superos recusarent.
unde Vergilius:
- o pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est
- sublimis animas iterumque ad tarda reuerti
- corpora? quae lucis miseris tam dira cupido?
ignorabant enim quomodo aut quando id fieri oporteret, itaque ] renasci eas putauerunt et denuo ad uterum reuolui atque ad infantiam regredi.
unde etiam Plato de anima disserens ex hoc ait posse cognosci animas esse inmortales atque diuinas, quod in pueris mobilia sint ingenia et ad percipiendum facilia, quod ea quae discant ita celeriter rapiant, ut non tunc primum discere illa uideantur, sed recognoscere atque reminisci: in quo uir sapiens poetis ineptissime credidit.
Non igitur renascentur, quod fieri non potest, sed resurgent et a deo corporibus induentur et prioris uitae [*]( - AUCTORES 11 ss.] Aen. VI 719 ss. 16] Menon. 85 C; Phaed. 72 E (Cic. Tusc. I 24, 57 s.; Cat. mai. 21, 78). ) [*](BHSP(a 4)] 1 auferetur H, auferretur (a et r m. 2) S 2 nec H 3 reliquerent. H religioneque (~ m. 2) S 4 ab ergo semel denuo incipit cod. P (cf. ad pag. 653,3) 6 mori iam ulterius nec om. H uiolare H 9 arcl B2 10 uirgilius S 11 pater\' (\' est distinctio) B 12 sublimis B7 tara cum codd. quibusd. Vergil., sublimes BlHSP animas B tar** (da er., tara m. 2) P 13 corpora\' B 14 aut quando om. H 15 eas om. H ad uterum] adulterum H alt. ad om. H 17 esse animas H 18 et om. H 19 facilia] facilia sunt H ita om. H 20 capiant Heumannus, sed cf. Cic. Cat. mai. 21, 78 adripiant et Buenemannum ut] quod H illa om. H uiderantur S2 21 regnoscere 11 23 non] non credidit H 24 factorum B )