Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nobis autem de resurrectione adfirmantibus et docentibus animas ad alteram uitam non oblitas sui, sed in eodem sensu ac figura esse redituras illut opponitur: \'tot iam saecula transierunt: quis umquam unus ab inferis resur-
rexit, ut exemplo eius fieri posse credamus?\' at enim resurrectio fieri non potest dominante adhuc iniustitia. hoc enim saeculo necantur homines ui ferro insidiis uenenis et adficiuntur iniuriis egestate carceribus tormentis proscriptionibus.
eo accedit quod iustitia inuisa est, quod omnes, qui deum sequi uolunt, non tantum odio habentur, sed uexantur omnibus contumeliis et excruciantur multiplici genere poenarum et ad inpios cultus manu factorum deorum non ratione aut ueritate, sed nefanda corporum laceratione coguntur.