Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sed et iustos cum iudicauerit deus, etiam igni eos examinabit. tum quorum peccata uel pondere uel numero praeualuerint, perstringentur igni atque amburentur, quos autem plena iustitia et maturitas uirtutis incoxerit, ignem illum non sentient: habent enim aliquid in se dei, quod uim flammae repellat ac respuat.
tanta est uis innocentiae, ut ab ea ignis ille refugiat innoxius, quia accepit a deo hanc potentiam, ut impios urat, iustis temperet. nec tamen quisquam putet animas post mortem protinus iudicari: omnes in una communique custodia detinentur, donec tempus adueniat quo maximus iudex meritorum faciat examen.
tum quorum fuerit probata iustitia, hi praemium immortalitatis accipient, quorum autem peccata et scelera detecta, non resurgent, sed cum inpiis in easdem tenebras recondentur ad certa supplicia destinati.