Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed tamen docent uos sanctae litterae quemadmodum poenas impii sint daturi. nam quia peccata in corporibus contraxerunt, rursus carne induentur, ut in corporibus piaculum soluant: et tamen non erit caro illa, quam deus homini superiecerit, huic terrenae similis, sed insolubilis ac permanens in aeternum, ut sufficere possit cruciatibus et igni sempiterno, cuius natura diuersa est ab hoc nostro, quo ad uitae necessaria utimur, qui nisi alicuius materiae fomite alatur, extinguitur.