Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

hic fortasse dixerit quispiam: \'si est inmortalis anima, quomodo patibilis inducitur ac poenae sentiens? si enim ob merita punietur, sentiet utique dolorem atque ita etiam mortem: si morti non est obnoxia, ne dolori quidem: patibilis igitur non est.\' huic quaestioni siue argumento a Stoicis ita occurritur:

animas quidem hominum permanere nec interuentu mortis in nihilum resolui, sed eorum qui iusti fuerint puras et inpatibiles et beatas ad sedem caelestem, unde illis origo sit, remeare uel in campos quosdam fortunatos rapi, ubi fruantur miris uoluptatibus,