Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nec tamen uniuersi tunc a deo iudicabuntur, sed ii tantum qui sunt in dei religione uersati. nam qui deum non adgnouerunt, quoniam sententia de his in absolutionem ferri non potest, iam iudicati damnatique sunt, sanctis litteris contestantibus non resurrecturos esse inpios in iudicium.
iudicabuntur ergo qui deum scierunt et facinora eorum id est mala opera cum bonis conlata ponderabuntur, ut si plura et graui(or)a fuerint bona iustaque, dentur ad uitam beatam, si autem mala superauerint, condemnentur ad poenam.
hic fortasse dixerit quispiam: \'si est inmortalis anima, quomodo patibilis inducitur ac poenae sentiens? si enim ob merita punietur, sentiet utique dolorem atque ita etiam mortem: si morti non est obnoxia, ne dolori quidem: patibilis igitur non est.\' huic quaestioni siue argumento a Stoicis ita occurritur:
animas quidem hominum permanere nec interuentu mortis in nihilum resolui, sed eorum qui iusti fuerint puras et inpatibiles et beatas ad sedem caelestem, unde illis origo sit, remeare uel in campos quosdam fortunatos rapi, ubi fruantur miris uoluptatibus,
impias uero, quoniam se malis cupiditatibus inquinauerint, mediam quandam gerere inter immortalem mortalemque naturam et habere aliquid inbecillitatis ex contagione carnis, [*](AUCTORES 5] Ps. 1, 5 (LXX) Sti TOJTO oux ἀ̕νϰστήσονται Ol aae- \' βεῑς ὲν ϰρίσει. ) [*](BHSPJ 1 adeo] ab eo P ii edd., hi BH, om. SP, recte ? 3 de his in edd., dei. sine B, deis his in H, ds his in S absolutione BS ferre S 4 iam B3H, uam Bl, om. SP 5 esse om. S 8 grauiora Heumannus (Bucllcmannus conparat Ouid. Met. X V 33), grauia C, quod non referetidum est ad usum illum a Sitwlio, Die lokalen Verschiedenheiten der lat. Sprache, pag. 101 ss. descriptum; cf. infra pay. 652,3 iustaque dentur] iustificentur S 10 patibilis (alt. i ras. ex u) B 11 ad HP poena (a in ras. ex e ? wi. 2) B, poenam P 12 etiam ita 8 13 ne] nec S dolore H patibilis (alt. i ras. O ex u) B, partibilis II, patibilisque 8 14 a Stoicis] stoicis (corr. m. 3) P 15 iuteruentum Pl, m del. P3 16 resolui* (s ? er.) B sed] se et H fuerint edd., fuerunt (fuer S) C inpartibiles H 18 quosdam om. P fruantuWiViris (r ? s. I. er., m add. et iris e.c . ris corr. m. 1 ut uid.) B 19 impias Heumannus, impios C, impiorum Walchius 20 inter in mfJ. H2 immortalem mortalelllque] mortalem (add. m. 2) immortalemque B, immortalemque H 21 ante ex contagione hoc ex contactis, sed del. m. 1 P contagio (g ex c H1) HS, recte ? cf. Mar. Victorin. pag. 25, 10 K. )
quam sententiam poeta sic explicauit:
- quin et supremo cum lumine uita reliquit,
- non tamen omne malum miseris nec funditus omnes
- corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est
- multa diu concreta modis inolescere miris
.- ergo exercentur poenis ueterumque malorum
- supplicia expendunt.
haec propemodum uera sunt. anima enim cum diuortium fecit a corpore, est, ut ait idem poeta,
quia spiritus est et ipsa tenuitate inconprehensibilis, sed nobis, qui sumus corporales, deo autem, cui subiacet posse omnia, conprehensibilis.
- par leuibus uentis uolucrique simillima somno,
Primum ergo dicimus tantam esse dei potestatem, ut etiam incorporalia conprehendat et quemadmodum uoluerit adficiat. nam et angeli deum metuunt, quia castigari ab eo possunt inenarrabili quodam modo, et daemones reformidant, quia torquentur ab eo ac puniuntur.
quid ergo mirum, si cum [*](AUCTORES 7 ss.] Verg. Aen. VI 735 ss. 15] ibid. 702. ) [*](BHSPJ 1 acdictae Bl, corr. B2 inelubilem H, in·e·[U·ι·bile (sed puncta nunc erasa) P quieadam B2 2 fucum1 Bz, focum P lauemque B\', corr. B* diuturnitatem H temporis post diuturnitate repetiit, sed expunxit B 3 si non] ** (in er.) non sint B 4 ex] a H sunt B 5 iniusta BarS doloris] dio oris S 7 suppremo P uita* (m er.) H relinquit (in B addita est \' distinctio) BH, reliqt (t renouauit m. 2) S 8 miseris\' 9 corporeas Bt, corr. B1 pestes\' B 10 miris\' B 11 exercentur] exertu H poenis\' B 12 suplicia H expendunt* B 14 idem om. H 15 uolucrisque H 16 et om. H sed nobis bis, sed prius eras. S 17 carnales B cui] cum H 18 conprehensibilis est B 20 efficiat H 21 metuent Hl 22 inenarrabiliter B, innarrabili S reformidant] reformidant deum B )