Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nec tamen uniuersi tunc a deo iudicabuntur, sed ii tantum qui sunt in dei religione uersati. nam qui deum non adgnouerunt, quoniam sententia de his in absolutionem ferri non potest, iam iudicati damnatique sunt, sanctis litteris contestantibus non resurrecturos esse inpios in iudicium.
iudicabuntur ergo qui deum scierunt et facinora eorum id est mala opera cum bonis conlata ponderabuntur, ut si plura et graui(or)a fuerint bona iustaque, dentur ad uitam beatam, si autem mala superauerint, condemnentur ad poenam.
hic fortasse dixerit quispiam: \'si est inmortalis anima, quomodo patibilis inducitur ac poenae sentiens? si enim ob merita punietur, sentiet utique dolorem atque ita etiam mortem: si morti non est obnoxia, ne dolori quidem: patibilis igitur non est.\' huic quaestioni siue argumento a Stoicis ita occurritur:
animas quidem hominum permanere nec interuentu mortis in nihilum resolui, sed eorum qui iusti fuerint puras et inpatibiles et beatas ad sedem caelestem, unde illis origo sit, remeare uel in campos quosdam fortunatos rapi, ubi fruantur miris uoluptatibus,