Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quam sententiam poeta sic explicauit:

  1. quin et supremo cum lumine uita reliquit,
  2. non tamen omne malum miseris nec funditus omnes
  3. corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est
  4. multa diu concreta modis inolescere miris
  5. .
  6. ergo exercentur poenis ueterumque malorum
  7. supplicia expendunt.

haec propemodum uera sunt. anima enim cum diuortium fecit a corpore, est, ut ait idem poeta,

  1. par leuibus uentis uolucrique simillima somno,
quia spiritus est et ipsa tenuitate inconprehensibilis, sed nobis, qui sumus corporales, deo autem, cui subiacet posse omnia, conprehensibilis.

Primum ergo dicimus tantam esse dei potestatem, ut etiam incorporalia conprehendat et quemadmodum uoluerit adficiat. nam et angeli deum metuunt, quia castigari ab eo possunt inenarrabili quodam modo, et daemones reformidant, quia torquentur ab eo ac puniuntur.

quid ergo mirum, si cum [*](AUCTORES 7 ss.] Verg. Aen. VI 735 ss. 15] ibid. 702. ) [*](BHSPJ 1 acdictae Bl, corr. B2 inelubilem H, in·e·[U·ι·bile (sed puncta nunc erasa) P quieadam B2 2 fucum1 Bz, focum P lauemque B\', corr. B* diuturnitatem H temporis post diuturnitate repetiit, sed expunxit B 3 si non] ** (in er.) non sint B 4 ex] a H sunt B 5 iniusta BarS doloris] dio oris S 7 suppremo P uita* (m er.) H relinquit (in B addita est \' distinctio) BH, reliqt (t renouauit m. 2) S 8 miseris\' 9 corporeas Bt, corr. B1 pestes\' B 10 miris\' B 11 exercentur] exertu H poenis\' B 12 suplicia H expendunt* B 14 idem om. H 15 uolucrisque H 16 et om. H sed nobis bis, sed prius eras. S 17 carnales B cui] cum H 18 conprehensibilis est B 20 efficiat H 21 metuent Hl 22 inenarrabiliter B, innarrabili S reformidant] reformidant deum B )

651
sint inmortales animae, tamen patibiles sint deo? nam cum in se nihil habeant solidum et contrectabile, a solidis et corporalibus nullam uim pati possunt: sed quia in solis spiritibus uiuunt, a solo deo tractabiles sunt, cui uirtus ac substantia spiritalis est.