Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quam sententiam poeta sic explicauit:
- quin et supremo cum lumine uita reliquit,
- non tamen omne malum miseris nec funditus omnes
- corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est
- multa diu concreta modis inolescere miris
.- ergo exercentur poenis ueterumque malorum
- supplicia expendunt.
haec propemodum uera sunt. anima enim cum diuortium fecit a corpore, est, ut ait idem poeta,
quia spiritus est et ipsa tenuitate inconprehensibilis, sed nobis, qui sumus corporales, deo autem, cui subiacet posse omnia, conprehensibilis.
- par leuibus uentis uolucrique simillima somno,
Primum ergo dicimus tantam esse dei potestatem, ut etiam incorporalia conprehendat et quemadmodum uoluerit adficiat. nam et angeli deum metuunt, quia castigari ab eo possunt inenarrabili quodam modo, et daemones reformidant, quia torquentur ab eo ac puniuntur.