Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

in primis causa errorum omnium philosophis haec fuit, quod rationem mundi, quae totam sapientiam continet, non conprehenderunt.

ea uero sensu proprio et interna intellegentia non potest conprehendi: quod illi sine doctore per se ipsos facere noluerunt. itaque in uarias sibique saepe contrarias sententias inciderunt ex quibus exitum non haberent, et in eodem luto, sicut comicus ait, haesitauerunt, scilicet adsumtionibus eorum non respondente ratione, cum adsumpsissent quidem uera, sed quae adfirmari probarique non possent sine scientia ueritatis rerumque caelestium: quae, ut saepe iam dixi, non potest esse in homine nisi deo docente percepta.

nam si potest homo intellegere diuina, poterit et facere: nam intellegere est quasi e uestigio subsequi. non potest autem facere quae deus, quia mortali corpore indutus est, ergo ne intellegere quidem potest quae facit deus: quod an fieri possit, ex inmensitate rerum atque operum diuinorum facile est uni cuique metiri.

nam si mundum cum omnibus quae sunt in eo contemplari uelis, intellegas profecto quantum dei opus humanis operibus antistet. ita quantum inter opera diuina et humana interest, tantum distare inter dei hominisque sapientiam necesse est.