Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

haec est nox quae a nobis propter aduentum regis ac dei nostri peruigilio celebratur: cuius noctis duplex ratio est, quod in ea et uitam tum recepit, cum passus est, et postea regnum orbis terrae recepturus est.

hic est enim liberator et iudex et ultor et rex et deus, quem nos Christum uocamus, qui priusquam descendat, hoc signum dabit.