Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

iubebit ignem descendere a caelo et solem a suis cursibus stare et imaginem loqui, et fient haec sub uerbo eius: quibus miraculis etiam sapientium plurimi adlicientur ab eo.

tunc eruere templum dei conabitur et iustum populum persequetur et erit pressura et contritio qualis numquam fuit a principio mundi.

quicumque crediderint atque accesserint ei, signabuntur ab eo tamquam pecudes, qui autem recusauerint notam eius, aut in montes fugient aut conprehensi exquisitis cruciatibus necabuntur.

idem iustos homines obuoluet libris prophetarum atque ita cremabit. et dabitur ei desolare orbem terrae mensibus quadraginta duobus.

id erit tempus quo iustitia proicietur et innocentia odio erit, quo mali bonos hostiliter praedabuntur. non lex aut ordo aut militiae disciplina seruabitur, non canos quisquam reuerebitur, non officium pietatis adgnoscet, non sexus aut infantiae miserebitur: confundentur omnia et miscebuntur contra fas, contra iura naturae. ita quasi uno com- munique latrocinio terra uniuersa uastabitur.

cum naec iacta [*](EPITOME 13-15] c. 66, 8 tunc - persequetur. 21-640, 9] c. 66, 9 s. ) [*](AUCTORES 8 s.] cf. Matth. 24, 21. § 9] cf. \'Hippolyt.\' ibid. c. 7: sto πάντες zw tofto θελήματι ὲμπεριπατήσουσι — πρεσβυτέρου πολιὰν ούδείς αίδε- σθήσεται xat νεωυέρου xiXXof οὐϰδεìς οίϰτειρήσεται xtX. § 10 s.] cf. \'Hippolyt\'. ibid. c. 32. ) [*](BHSPj 1 tweterrimus B3 et ipse] sc. propheta propheta (y m. 3) P et om. S 2 uocari BP post deum add. et edd. saeculi B*, secolrque1 B3, caeli P; cf. Epit. 66, 8 3 pr. et om. H alt. et] ac SP 4 hom*nes (i er.) sic P 5 e caelo H post imaginem fort. quam posuerit uel simile excidit, cf. Epit. 66, 8 G uerbo sub H 7 eruCre1 B2, euertere H 8 praesura HPac 9 a principio] ab initio H 10 atque accesserint om. H 11 nota H 13 obuoluet e̤t̤ (puncta sub et erasa) P libris (sic corr. m. 3) P 14 ita om. P cremauit B1, corr. B* 15 erit id*** (erit er.) H 17 malitiae H 18 pietatis B1, ipietatis P 19 confundebuntur S omnia om. P 21 uniuersaque H facta erunt] factae sunt H, ita erunt P )

640
erunt, tum iusti et sectatores ueritatis segregabunt se a malis et fugient in solitudines. quo audito inpius inflammatus ira ueniet cum exercitu magno et admotis omnibus copiis circumdabit montem in quo iusti morabuntur, ut eos conprehendat.

illi uero ubi se clausos undique atque obsessos uiderint, exclamabunt ad deum uoce magna et auxilium caeleste inplorabunt, et exaudiet eos deus et mittet regem magnum de caelo, qui eos eripiat ac liberet omnesque inpios ferro ignique disperdat.

Haec ita futura esse cum prophetae omnes ex dei 10 spiritu tum etiam uates ex instinctu daemonum cecinerunt.

Hystaspes enim, quem superius nominaui, descripta iniquitate saeculi huius extremi pios ac fideles a nocentibus segregatos ait cum fletu et gemitu extenturos esse ad caelum manus et inploraturos fidem Iouis: Iouem respecturum ad terram et auditurum uoces hominum atque inpios extincturum. quae omnia uera sunt praeter unum, quod Iouem dixit illa facturum quae deus faciet.