Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

iubebit ignem descendere a caelo et solem a suis cursibus stare et imaginem loqui, et fient haec sub uerbo eius: quibus miraculis etiam sapientium plurimi adlicientur ab eo.

tunc eruere templum dei conabitur et iustum populum persequetur et erit pressura et contritio qualis numquam fuit a principio mundi.

quicumque crediderint atque accesserint ei, signabuntur ab eo tamquam pecudes, qui autem recusauerint notam eius, aut in montes fugient aut conprehensi exquisitis cruciatibus necabuntur.

idem iustos homines obuoluet libris prophetarum atque ita cremabit. et dabitur ei desolare orbem terrae mensibus quadraginta duobus.