Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

hic pugnabit aduersus prophetam dei et uincet et interficiet eum et insepultum iacere patietur, sed post diem tertium reuiuiscet atque inspectantibus et mirantibus cunctis rapietur in caelum.

rex uero ille [*](EPITOME 6 s. 13—16] c. 66, 7 inter haec - interimet. 19- 639,13] c. 66, 8 s. ) [*](AUCTORES 1] Or. Sibyll. VII 123. § 14] cf. ibid. III 544; Apocal. 9, 15. 18. c. 17, § 1-3] cf. Apocal. 11, 3. 5-9. 11. § 4-8] cf. Apocal. 13,4—8 (11, 2). 12-17; II Thess. 2,3 s.; \'Hippolyt.\' ibid. c. 26; 28. ) [*](EXPILATORES 1] Sedulius (cf. Montefalconium ibid.). ) [*](BHSPJ 1 NHCGTAI S, ECT6 (AI m. post.) Sedulius AKOCMQC P ΑΙΤΟΑΑΥΜЄΝΩΝ B, AnOMVMGNQN (ADU- P) SP ΑΝΘΡΩΙΤΩΝ B, ΑΝΘΡΩ∗∗∗ΠΩΝ (nB: ut uid. er.) P ecthycosmo sacosmos apollyme non anthropon H interpretatio latina paene eadem in B (in mg. m. 1) et P, similis ap. Sedulium 5 fuerint, sed n del. S, fuerint P 6 quod modo H idueniat (d ex u ?) P immiit,ente sic H* 9 audierint (alt. i ras. ex u) P 10 claudat H, cludet SP imbres (s in ras. ex m m. 1 ?) P conuertit Btpl, corr. B2p2\' sanguine B 11 cruciauit B fame (a s. I. er.) B 12 amburet B, ambueret P; cf. ad c. 21, 6 amburentur 13 h*is (i er.) H atque H 14 de H, ex P spiritum gentib; H2 16 mali del. Hemoonnus, sed cf. Buenemannum 18 reuiuiscet, BP9, reuiuescet HSP1 inspectantibus (exp. m. 3) B, spectatibus sic H )

639
taeterrimus erit quidem et ipse, sed mendaciorum propheta, et se ipsum constituet ac uocabit deum, se coli iubebit ut dei filium. et dabitur ei potestas, ut faciat signa et prodigia, quibus uisis inretiat homines, ut adorent eum.

iubebit ignem descendere a caelo et solem a suis cursibus stare et imaginem loqui, et fient haec sub uerbo eius: quibus miraculis etiam sapientium plurimi adlicientur ab eo.

tunc eruere templum dei conabitur et iustum populum persequetur et erit pressura et contritio qualis numquam fuit a principio mundi.

quicumque crediderint atque accesserint ei, signabuntur ab eo tamquam pecudes, qui autem recusauerint notam eius, aut in montes fugient aut conprehensi exquisitis cruciatibus necabuntur.