Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

illi uero ubi se clausos undique atque obsessos uiderint, exclamabunt ad deum uoce magna et auxilium caeleste inplorabunt, et exaudiet eos deus et mittet regem magnum de caelo, qui eos eripiat ac liberet omnesque inpios ferro ignique disperdat.

Haec ita futura esse cum prophetae omnes ex dei 10 spiritu tum etiam uates ex instinctu daemonum cecinerunt.

Hystaspes enim, quem superius nominaui, descripta iniquitate saeculi huius extremi pios ac fideles a nocentibus segregatos ait cum fletu et gemitu extenturos esse ad caelum manus et inploraturos fidem Iouis: Iouem respecturum ad terram et auditurum uoces hominum atque inpios extincturum. quae omnia uera sunt praeter unum, quod Iouem dixit illa facturum quae deus faciet.

sed et illut non sine daemonum fraude subtractum, missuiri a patre tunc filium dei, qui deletis omnibus malis pios liberet. quod Hermes tamen non dissimulauit. in eo enim libro qui λόγος τέλειος inscribitur, post enumerationem malorum de quibus diximus [*](EPITOME 10 s.] c. GG, 1; 68, 1. 12 Hystaspes] c. 68, 1. 20 Hermes] c. 68, 1; cf. c. 66, 6. ) [*](AUCTORES 2 (solitudines). 4 (montemjj ct. iiebr. 11, 3»; Matth. 24, 16 (Apocal. 6, 15 ?). 7 s.] cf. ad c. 19. 12 Hystaspes-nominauij cf. supra ad c. 15, 19. ) [*](BHSPJ 1 tunc HS se***gregabunt (con er.) H 2 inpius rex edd., sed cf. c. 19, 5; Epit. 66, 8 inflammabitur H 3 amotis H 5 atque obsessos undique B, undique atque obsessos om. H 6 dm ras. ex dnni P 7 de] a B 8 eos om. P ferro* (o er.) P 11 tunc H ins ex instinctu] instinctu* (m er.) H, extinctu (corr. m. 3) P daemon∗um a \' (i er.) H 12 hydaspes S, hystaspes (corr. m. 3) P 13 extremi \'om. P v arcl P3f segregatos] se gratos B 15 ilploraturos B, imploratos (a i. e. ur in ras. tit. 2) S respecturu (~ m. 3) B 18 efecit ut uid. 1, ∗fąciet P3 19 subtractum est BP missurilri B, missum iri cett.; cf. ad pag. 23, 4 21 dissimilauit par Xoyos τέλειος edd. conl. IV 6, 4, TGAIOC B, te AGIOC H, TЄΑΟΓΟC telius S, telios P 22 enumerationCm1 B3 )

641
subiecit haec: