Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
tunc annus breuiabitur et mensis minuetur et dies in angustum coartabitur, stellae uero creberrimae cadent, ut caelum omne caecum sine ullis luminibus appareat.
montes quoque altissimi decident et planis aequabuntur, mare innauigabile constituetur. ac ne quid malis hominum terraeque desit, audietur e caelo tuba: quod hoc modo Sibylla denuntiat: [*](EPITOME 8-20] c. 66, 5 s. ) [*](AUCTORES 7 s.] cf. Orac. Sibyll. VIII 342-344. 9—11] cf. ibid. 190—194. 341; Matth. 24, 29. 15-17] cf. ibid. VIII 214 s. 18 s. (stellae)] cf. ad 9-11 et Orac. Sibyll. V 531; VIII 204. 20 s.] cf. ibid. VIII 234-237. ) [*]( u BHSPJ 1 fiet et H 4 rspeml B2 frigem (u m. 2 ?) P 6 a*quae (t ? er.) B aut in amaritudinem HP 7 et (ante in terra) om. H 9 mentcs1 P2 et del. Heumannus fines H 12 rinluisa PJ 13 discernsktj H7; discernatur edd. 14 oris H obfusa H 15 siderium H 16 uf (i. e. uel) S, uera BPl (uel* P2), uerae H 17 hiems S 18 diem H In1 P3 creberrimae S, creberrime cett.; cf. Epit. 66, 5 stellae omnes de- cident 19 cadunt S caelo P1, corr. P2 omne|cecum S\', omne obi cecetum S2 20 appareret sac, corr. m. 1 ? 21 quis H 22 audiebatur (exp. m. 2) P e B, de H (recte ? cf. ούρανόθεν pag. 637, 1, sed etiam pag. 629, 25), § S, ae P tu*ba (r er.) H 23 adnuntiat H )
itaque trepidabunt omnes et ad luctuosum illum sonitum contremescent.
- σάλπιγξ οὐρανόθεν φωνὴν πολύθρηνον ἀφήσει
.
tum uero per iram dei aduersus homines qui iustitiam non adgnouerint, saeuiet ferrum ignis fames morbus, et super omnia metus semper inpendens. tunc orabunt deum et non exaudiet, optabitur mors et non ueniet. ne nox quidem requiem timori dabit nec ad oculos somnus accedet, sed animas hominum sollicitudo ac uigilia macerabit, plorabunt et gement et dentibus strident, gratulabuntur mortuis et uiuos plangent.