Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Quomodo autem id futurum sit, ne quis incredibile arbitretur, ostendam. in primis multiplicabitur regnum et summa rerum potestas per plurimos dissipata et concisa minuetur. tum discordiae ciuiles in perpetuum serentur nec ulla requies bellis exitialibus erit, donec reges decem pariter existant, qui orbem terrae non ad regendum, sed ad consumendum partiantur.

hi exercitibus III mensum auctis et agrorum cuius destitutis. quod est principium euersionis et cladis. disperdent omnia et comminuent et uorabunt.

tum repente aduersus eos hostis potentissimus ab extremis finibus plagae septentrionalis orietur, qui tribus ex eo numero deletis qui tunc Asiam obtinebunt, adsumetur in societatem a ceteris ac princeps omnium constituetur.

hic insustentabili dominatione uexabit orbem, diuina et humana miscebit, infanda dictu et exsecrabilia molietur, noua consilia in pectore suo uolutabit, ut proprium sibi constituat imperium, leges commutet et suas sanciat, contaminabit diripiet spoliabit occidet: denique inmutato nomine atque imperii sede translata confusio ac perturbatio humani generis consequetur.

tum uero detestabile atque abominandum tempus existet, quo nulli hominum sit uita iucunda. eruentur funditus ciuitates atque interibunt non modo ferro atque igni, uerum etiam terrae motibus adsiduis et eluuie aquarum et morbis frequentibus et fame crebra.