Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed quoniam tunc una plebs dei et aput unam gentem fuit, Aegyptus sola percussa est, nunc autem quia populus dei ex omnibus linguis congregatus aput omnes gentes commoratur et ab his dominantibus premitur, necesse est uniuersas nationes id est orbem totum caelestibus plagis uerberari, ut iustus et cultor dei populus liberetur.

et sicut tunc signa facta sunt quibus futura clades Aegyptiis ostenderetur, ita in ultimo fient prodigia miranda per omnia elementa mundi, quibus imminens exitus uniuersis gentibus intellegatur.

propinquante igitur huius saeculi termino humanarum rerum statum commutari necesse est et in deterius nequitia inualescente prolabi, ut iam nostra haec tempora, quibus iniquitas et malitia usque ad summum gradum creuit, in illius tamen insanabilis mali conparatione felicia et prope aurea possint iudicari. [*](EPITOME 23-632, 15] c. 66, 1 s. ) [*](BHSPj 2 hebreorum C 3 cognationem P1, m del. P3 cuius] cius S7, eius corr. 82 5 graui* (a ? er.) P 8 popł∗s (i er.) S 12 presignificatio (e ex a m. 2, stipra e littera erasa) B, praesiguiifcatione H 13 idejninj B1 14 liberauit B1HS1P1, CQrr. BaS2P3 113 persussa H 20 tunc] cum B1, corr. B3, tum H; cf. 15 21 aegypti BS 23 gentibus (g ex c In. 2) H 21 terminum Bl, corr. B2 25 cojmutari B et om. H 26 iam] etiam S 28 mali* (s er.) H conparatione B, compaiciatione S2 felicia et pro- renouauit B3 -sent (sic) iudica- renouauxt B3 )

632

ita enim iustitia rarescet, ita inpietas et auaritia et cupiditas et libido crebrescet, ut si qui forte tum fuerint boni, praedae sint sceleratis ac diuexentur undique ab iniustis, soli autem mali opulenti sint, boni uero in omnibus contumeliis atque in egestate iactentur. confundetur omne ius et leges interibunt.

nihil quisquam tunc habebit nisi aut quaesitum aut defensum manu, audacia et uis omnia possidebunt. non fides in hominibus, non pax, non humanitas, non pudor, non ueritas erit atque ita neque securitas neque regimen neque requies a malis ulla.

omnis enim terra tumultuabitur, frement ubique bella, omnes gentes in armis erunt et se inuicem obpugnabunt: ciuitates inter se finitimae proeliabuntur et prima omnium Aegyptus stultarum superstitionum luet poenas et sanguine uelut flumine operietur.

tum peragrabit gladius orbem metens omnia et tamquam messem cuncta prosternens. cuius uastitatis et confusionis haec erit causa, quod Romanum nomen, quo nunc regitur orbis — horret animus dicere, sed dicam, quia futurum est — tolletur e terra et inperium in Asiam reuertetur ac rursus oriens dominabitur atque occidens seruiet.

nec mirum cuiquam debet uideri, si regnum tanta mole fundatum ac tamdiu per tot et tales uiros auctum, tantis denique opibus confirmatum aliquando tamen conruet. nihil est enim humanis uiribus laboratum quod non humanis aeque uiribus destrui possit, quoniam mortalia sunt opera mortalium.