Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
conatusque rex Aegyptiorum profugos insequi coeunte in statum suum pelago cum omnibus copiis interceptus est.
quod facinus tam clarum tamque mirabile quamuis ad praesens uirtutem dei hominibus ostenderet, tamen praesignificatio et figura maioris rei fuit, quam deus idem in extrema temporum consummatione facturus est: liberabit enim plebem suam de graui seruitute mundi.
sed quoniam tunc una plebs dei et aput unam gentem fuit, Aegyptus sola percussa est, nunc autem quia populus dei ex omnibus linguis congregatus aput omnes gentes commoratur et ab his dominantibus premitur, necesse est uniuersas nationes id est orbem totum caelestibus plagis uerberari, ut iustus et cultor dei populus liberetur.
et sicut tunc signa facta sunt quibus futura clades Aegyptiis ostenderetur, ita in ultimo fient prodigia miranda per omnia elementa mundi, quibus imminens exitus uniuersis gentibus intellegatur.