Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quodsi haec ita sunt, quid restat nisi ut sequatur interitus senectutem? et id futurum breui contiones prophetarum denuntiant sub ambage aliorum nominum, ne facile quis intellegat.

Sibyllae tamen aperte interituram esse Romam locuntur et quidem iudicio dei, quod nomen eius habuerit inuisum et inimica iustitiae alumnum ueritatis populum trucidarit.