Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

haec fuit prima eius senectus, cum bellis laeerata ciuilibus atque intestino malo pressa rursus ad regimen singularis imperii reccidit quasi ad alteram infantiam reuoluta. amissa enim libertate, quam Bruto duce et auctore defenderat, ita consenuit, tamquam sustentare se ipsa non ualeret, nisi adminiculo regentium niteretur.

quodsi haec ita sunt, quid restat nisi ut sequatur interitus senectutem? et id futurum breui contiones prophetarum denuntiant sub ambage aliorum nominum, ne facile quis intellegat.

Sibyllae tamen aperte interituram esse Romam locuntur et quidem iudicio dei, quod nomen eius habuerit inuisum et inimica iustitiae alumnum ueritatis populum trucidarit.

Hystaspes quoque, qui fuit Medorum rex antiquissimus, a quo amnis nomen accepit qui nunc Hydaspes dicitur, admirabile somnium sub interpretatione uaticinantis pueri ad memoriam posteris tradidit: sublatuiri ex orbe imperium nomenque Romanum multo ante praefatus est quam illa Troiana gens conderetur. [*](AUCTORES 13 ss. Romam] cf. Orac. Sibyll. VIII 9-159. 165 (III 364). 171-173. § 19 Hystaspes] cf. Hilgenfeldium, Nouum Testament. extra canonem receptum, fascic. IV ed. alt. (1884) pag. 64, et locos ab eo adlatos. ) [*](EXPILATORES 15-17] Isidor. orig. XIII 21, 12. ) [*](BHSPj 1 terrae ImarJique P 3 uterentur H 4 haec] et haec (ae ex a m. 3) P lacerata> PJ 5 cibilibus H intestino ras. ex in testimonio S rursu S 6 recidit S ad alteram] adulteram H 7 duce B2 8 ipsam H 9 recentium S uteretur S 10 resta*t (n er.) S interitursl P3 senec*tute (in ras. et s. 1. m. 2) P 11 declarant SP post ambage 2 uel 3 litt. eras., quarum extrema m ?, B 12 ne om. P apert*e V (a er.) B 13 locuntur B, loquuntur HP, loquantur (corr. m. 2) S 14 numen Bl, corr. B3 15 histaspes Bae, corr. m. 1 uel 2, histaspex H, 4 hydaspes S, hystaspes (corr. m. 3) P 16 fuit H, fuerit BP, fuerat S 17 amnis (quoque) edd. hysdaspes B Isidor., chydaspes H admirabilis omnium HP 18 uaticinantis (tcrt. i ex e m. 3) P 19 sublatuiri B, r sublatuiLri P, sublatum iri HS; cf. ad pag. 23, 4 20 precatus H )

635

Quomodo autem id futurum sit, ne quis incredibile arbitretur, ostendam. in primis multiplicabitur regnum et summa rerum potestas per plurimos dissipata et concisa minuetur. tum discordiae ciuiles in perpetuum serentur nec ulla requies bellis exitialibus erit, donec reges decem pariter existant, qui orbem terrae non ad regendum, sed ad consumendum partiantur.

hi exercitibus III mensum auctis et agrorum cuius destitutis. quod est principium euersionis et cladis. disperdent omnia et comminuent et uorabunt.

tum repente aduersus eos hostis potentissimus ab extremis finibus plagae septentrionalis orietur, qui tribus ex eo numero deletis qui tunc Asiam obtinebunt, adsumetur in societatem a ceteris ac princeps omnium constituetur.