Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

non inscite Seneca Romanae urbis tempora distribuit in aetates. primam enim dixit infantiam sub rege Romulo fuisse, a quo et genita et quasi educata sit Roma; deinde pueritiam sub ceteris regibus, a quibus et aucta sit et disciplinis pluribus institutisque formata; at uero Tarquinio regnante cum iam quasi adulta esse coepisset, seruitium non tulisse et reiecto superbae dominationis iugo maluisse legibus obtemperare quam regibus; cumque esset adulescentia eius fine Punici belli terminata, tum denique confirmatis uiribus coepisse iuuenescere.

sublata enim Carthagine, quae tam diu aemula imperii fuit, manus [*](AUCTORES 2-4] cf. Orac. Sibyll. III 159—161; VIII 6 ss. § 14- 16] cf.frg.99 et adnot. Haasii, qui Lactantium Seuecam patrem significare existimat, quae sententia est etiam Mai ad Cic. de rep. II11, 21 (ed. Stuttg. 1822, pag. 149 adn. 2), Jahnii in praef. edit. Flori pag. XXXVIII ss., Rossbachii, de Senecae philos. librorum recensione et emendatione (a. 1888) pag. 164 ss., cf. Addenda. nostra ad pag. 61, 3—7 et \'Auctores\' ad I 22, 1-4; Aunaei Flori (cf. I § 4-8), non Annaei Senecae, cum Lact. nomina confuderit, locum esse uolunt cum Salmasio in edit. Flori a. 1609, not. et castigat. pag. 12, Spengelius, Abhandl. der philos.-philol. Classe der bltir. Akad. der Wissensch., uol. IX, part. 2 (a. 1861), pag. 317 ss., et Ungerus, Philol. XLIII 438 ss.; Senecam philosophum, qua in opinione fuerunt priores quidam uiri docti, uelut Vossius de histor. lat. I c. 30 (ed. Amstelod. 1699, pag. 52), Fabricius, Biblioth. lat. uol. II pag. 439 ed. 1773, alii (cf. Buenemannum), retinet Westerburgius, Mus. Rheu. XXXVII 47 s. — cf. Ammian. Marcell. XIV 6, 4. § 15] aut Seneca aut Lactantius Sallust. Cat. c. 10 (maxime § 1) sequitur. ) [*](BHSP] 2 et (ante Aegyptios) om. H et grecos et persas H adsyrios ln, corr. P3 3 terra\'rũ P1? distructis B 5 regni P magni- tudinis S 6 labsu B 7 iscite H urbes (e ex i) B 8 in] per edd. aetatis B\', corr. B2 10 ducata P pueritia S 12 ad B cum iam quasi] cum iam quasi cum S 13 seruitium non tulisse in mg. H2 17 iuueniscere (alt. i ex e) P3 18 etenim S tandiu S )

634
suas in totum orbem terra marique porrexit, donec regibus cunctis et nationibus imperio subiugatis cum iam bellorum materia deficeret, uiribus suis male uteretur, quibus se ipsa confecit.

haec fuit prima eius senectus, cum bellis laeerata ciuilibus atque intestino malo pressa rursus ad regimen singularis imperii reccidit quasi ad alteram infantiam reuoluta. amissa enim libertate, quam Bruto duce et auctore defenderat, ita consenuit, tamquam sustentare se ipsa non ualeret, nisi adminiculo regentium niteretur.