Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Est in arcanis sanctarum litterarum transcendisse in Aegyptum cogente inopia rei frumentariae principem Hebraeorum cum omni domo et cognatione.

cuius posteri cum diutius in Aegypto commorantes in magnam gentem creuissent et graui atque intolerando seruitutis iugo premerentur, percussit Aegyptum deus insanabili plaga et populum suum liberauit traductum medio mari, cum discissis fluctibus et in utramque partem dimotis per siccum populus graderetur.

conatusque rex Aegyptiorum profugos insequi coeunte in statum suum pelago cum omnibus copiis interceptus est.

quod facinus tam clarum tamque mirabile quamuis ad praesens uirtutem dei hominibus ostenderet, tamen praesignificatio et figura maioris rei fuit, quam deus idem in extrema temporum consummatione facturus est: liberabit enim plebem suam de graui seruitute mundi.

sed quoniam tunc una plebs dei et aput unam gentem fuit, Aegyptus sola percussa est, nunc autem quia populus dei ex omnibus linguis congregatus aput omnes gentes commoratur et ab his dominantibus premitur, necesse est uniuersas nationes id est orbem totum caelestibus plagis uerberari, ut iustus et cultor dei populus liberetur.

et sicut tunc signa facta sunt quibus futura clades Aegyptiis ostenderetur, ita in ultimo fient prodigia miranda per omnia elementa mundi, quibus imminens exitus uniuersis gentibus intellegatur.

propinquante igitur huius saeculi termino humanarum rerum statum commutari necesse est et in deterius nequitia inualescente prolabi, ut iam nostra haec tempora, quibus iniquitas et malitia usque ad summum gradum creuit, in illius tamen insanabilis mali conparatione felicia et prope aurea possint iudicari. [*](EPITOME 23-632, 15] c. 66, 1 s. ) [*](BHSPj 2 hebreorum C 3 cognationem P1, m del. P3 cuius] cius S7, eius corr. 82 5 graui* (a ? er.) P 8 popł∗s (i er.) S 12 presignificatio (e ex a m. 2, stipra e littera erasa) B, praesiguiifcatione H 13 idejninj B1 14 liberauit B1HS1P1, CQrr. BaS2P3 113 persussa H 20 tunc] cum B1, corr. B3, tum H; cf. 15 21 aegypti BS 23 gentibus (g ex c In. 2) H 21 terminum Bl, corr. B2 25 cojmutari B et om. H 26 iam] etiam S 28 mali* (s er.) H conparatione B, compaiciatione S2 felicia et pro- renouauit B3 -sent (sic) iudica- renouauxt B3 )

632

ita enim iustitia rarescet, ita inpietas et auaritia et cupiditas et libido crebrescet, ut si qui forte tum fuerint boni, praedae sint sceleratis ac diuexentur undique ab iniustis, soli autem mali opulenti sint, boni uero in omnibus contumeliis atque in egestate iactentur. confundetur omne ius et leges interibunt.

nihil quisquam tunc habebit nisi aut quaesitum aut defensum manu, audacia et uis omnia possidebunt. non fides in hominibus, non pax, non humanitas, non pudor, non ueritas erit atque ita neque securitas neque regimen neque requies a malis ulla.

omnis enim terra tumultuabitur, frement ubique bella, omnes gentes in armis erunt et se inuicem obpugnabunt: ciuitates inter se finitimae proeliabuntur et prima omnium Aegyptus stultarum superstitionum luet poenas et sanguine uelut flumine operietur.

tum peragrabit gladius orbem metens omnia et tamquam messem cuncta prosternens. cuius uastitatis et confusionis haec erit causa, quod Romanum nomen, quo nunc regitur orbis — horret animus dicere, sed dicam, quia futurum est — tolletur e terra et inperium in Asiam reuertetur ac rursus oriens dominabitur atque occidens seruiet.

nec mirum cuiquam debet uideri, si regnum tanta mole fundatum ac tamdiu per tot et tales uiros auctum, tantis denique opibus confirmatum aliquando tamen conruet. nihil est enim humanis uiribus laboratum quod non humanis aeque uiribus destrui possit, quoniam mortalia sunt opera mortalium.

sic et alia [*](AUCTORES 12 ss. prima omnium Aegyptus] cf. Orae. Sibyll. V 54 ss. (-pwTov). 77-85. 180. 14 s. gladius] cf. ibid. III 316 s. 15-19] cf. ibid. 350-355. 22-24] cf. supra c. 11, 5. ) [*](BHSP] 1 -stitia remxuiuit B3 rarescit BHP1, corr. P3 ita] et P \'im\'pietas P2 auar- rcnouauit B3 2 crebrescit BPI, corr. P3, crebescent S 3 sceleratis sint S diu uexeutur HS 4 isiut S5 *boni P v 5 confundetur (e ex a m. 2) H, coufundet* (v i. e. ur add. m. 2) S 6 nisi aut quaesitumJ aut uisi malo quaesitum P, sed cf. Epit. 66, 1 nemodefensum 7 ui H possirdelbuut H2 fidis B 11 erWtft P3 obpugnabaut P1, corr. P3 ciuitates (e ex i m. 3) P 12 primral H2 14 peragrauit Bl, corr. B2 gladius] clades S gladiuis,*orbem P 15 cunctu H 16 haec] haec enim H 18 e B, de H, e S, *e (a er.) P; cf. pag. 629, 25 asia B reuertitur H 20 ifjundatum P3 21 retl P2 22 est enim BS, dubitanter recepi, est HP 23 aeque om. H 24 sic (i. e. -cut) et S )

633
prius regna cum diutius floruissent, nihilominus tamen occiderunt. nam et Aegyptios et Persas et Graecos et Assyrios proditum est regimen habuisse terrarum: quibus omnibus destructis ad Romanos quoque rerum summa peruenit. qui quanto ceteris omnibus regnis magnitudine antistant, tanto maiore decident lapsu, quia plus habent ponderis ad ruinam quae sunt ceteris altiora.

non inscite Seneca Romanae urbis tempora distribuit in aetates. primam enim dixit infantiam sub rege Romulo fuisse, a quo et genita et quasi educata sit Roma; deinde pueritiam sub ceteris regibus, a quibus et aucta sit et disciplinis pluribus institutisque formata; at uero Tarquinio regnante cum iam quasi adulta esse coepisset, seruitium non tulisse et reiecto superbae dominationis iugo maluisse legibus obtemperare quam regibus; cumque esset adulescentia eius fine Punici belli terminata, tum denique confirmatis uiribus coepisse iuuenescere.