Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Plato et multi alii philosophorum cum ignorarent originem rerum supremumque illut tempus quo mundus esset effectus, multa milia saeculorum fluxisse dixerunt, ex quo hic pulcherrimus mundi extiterit ornatus, secuti fortasse Chaldaeos, qui, ut Cicero tradit in libro de diuinatione primo, quadringenta septuaginta milia annorum monumentis conprehensa se habere delirant: in quo se quia posse argui non putabant, liberum sibi crediderunt esse mentiri.
nos autem, quos diuinae litterae ad scientiam ueritatis erudiunt, principium mundi, finemque cognouimus: de quo nunc in fine operis disseremus, quoniam de principio in secundo libro explicauimus.