Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nam illi qui suis meritis inmortales facti esse dicuntur, quia nec iustitia nec ulla in his uera uirtus fuit, non inmortalitatem sibi, sed mortem\' peccatis ac libidinibus quaesierunt neque caeleste praemium, sed inferna supplicia meruerunt, quae pendent simul cum iis omnibus qui eos coluerunt. cuius iudicii propinquare tempus ostendam, ut et iustis merces digna soluatur et poena merita inpiis inrogetur.