Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quae, merita quam longe ab inmortalitate semota sint, et docuimus in prioribus libris et nunc docebimus, ut appareat solam esse iustitiam quae uitam homini pariat aeternam, et solum deum qui aeternae uitae praemium largiatur.

nam illi qui suis meritis inmortales facti esse dicuntur, quia nec iustitia nec ulla in his uera uirtus fuit, non inmortalitatem sibi, sed mortem\' peccatis ac libidinibus quaesierunt neque caeleste praemium, sed inferna supplicia meruerunt, quae pendent simul cum iis omnibus qui eos coluerunt. cuius iudicii propinquare tempus ostendam, ut et iustis merces digna soluatur et poena merita inpiis inrogetur.

Plato et multi alii philosophorum cum ignorarent originem rerum supremumque illut tempus quo mundus esset effectus, multa milia saeculorum fluxisse dixerunt, ex quo hic pulcherrimus mundi extiterit ornatus, secuti fortasse Chaldaeos, qui, ut Cicero tradit in libro de diuinatione primo, quadringenta septuaginta milia annorum monumentis conprehensa se habere delirant: in quo se quia posse argui non putabant, liberum sibi crediderunt esse mentiri.

nos autem, quos diuinae litterae ad scientiam ueritatis erudiunt, principium mundi, finemque cognouimus: de quo nunc in fine operis disseremus, quoniam de principio in secundo libro explicauimus.

sciant [*]( 24 in secundo libro] c. 8 ss. ) [*](EPITOME 12 s.] c. 65, 7 id — in proximo est. 13-629, 4J c. 65, 8 s. (ab si quis). ) [*](AUCTORES 18] de diuin. I 19, 36. ) [*](BHSPj 1 artis B 2 quarundam edd., quarumque f-q; H, -q: P) C; cf. 118,1.18 s. utalia pi, in ras. corr. P2 3 immanis S 4 IreJmota pH 5 librised (d ex t m. 3, sic) B 7 pr. qui* (a er.) SP alt. qui] quibus Bl, quisu\'i\'s B3 8 iustitiam P1, m del. P3 10 ac] et H caelestem P\', m del. P3 11 iis cdd., his C 13 mercetSj Plt 15 suppremumque sic P 16 scfJtorum S2 fluxisse (] ex r ? m. 2) B 17 chaldeos C 18 tradidit H quadrungjenta S1T, quadringinta P, quadringentorum B, quadragintorum H 19 supra milium uox 7 fere litterarum erasa, B 20 argui posse H 22 principium* (i ? er.) B )

629
igitur philosophi qui ab exordio mundi saeculorum milia enumerant, nondum sextum millesimum annum esse conclusum. quo numero expleto consummationem fieri necesse est et humanarum rerum statum in melius reformari: cuius rei argumentum prius enarrandum est, quo ratio eluceat.

Mundum deus et hoc rerum naturae admirabile opus, sicut arcanis sacrae scripturae continetur, sex dierum spatio consummauit diemque septimum, quo ab operibus suis requieuerat, sanxit.

hic est autem dies sabbati, qui lingua Hebraeorum a numero nomen accepit, unde septenarius numerus legitimus ac plenus est. nam et dies septem sunt quibus per uicem reuolutis orbes conficiuntur annorum et septem stellae quae non occidunt et septem sidera quae uocantur errantia, quorum dispares cursus et inaequabiles motus rerum ac temporum uarietates efficere creduntur.

ergo quoniam sex diebus cuncta dei opera perfecta sunt, per saecula sex id est annorum sex milia manere in hoc statu mundum necesse est. dies enim magnus dei mille annorum circulo terminatur, sicut indicat propheta, qui dicit: ante oculos tuos, domine, mille anni tamquam dies unus.