Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Quoniam de immortalitate animae diximus, sequitur ut doceamus quatenus homini et quando tribuatur, ut in hoc quoque prauitatis ac stultitiae suae perspiciant errores qui mortales quosdam decretis placitisque mortalium deos esse [*](EPITOME 21 s.] c. 65, 7. ) [*](AUCTORES § 9] cf. Cic. Tusc. I 22, 51 et 10,19. ) [*](BHSPJ 2 dicearchi C 3 qd (i. e. quod) in ras. ex q (i. e. qui) S1 cere mag*o (u er.) H 4 disserei%\' B, dissere (sic corr. m. 2) S 5 adcsseV (t er., \' distinctionem add. m. 2), om. et B 8 ratione H 10 nullam S etiam om. S 11 sic (~ i. e. ut m. 3 ?) P ad sicut - effici eqs. cf. pag. 630, 3 ss. ut-gerere 12 so*num (m er.) H musichi Bl, h del. B3 armoniam BS, harmoniam HarPar 13 in] ex P uigore* (m er.) B O 14 existere HSP dici om. P 16 qu*a (i er.) P 18 quicquid] quid (corr. m. 2) P cum] et cum S mentis (i ex e m. 2) P 19 esse debeat H 20 ratio1 (a in ras. et tio add. m. 3) P 21 inmortalitate (imm- B1) B3 diximus animae H 23 \'suae\' P2t 24 quosdam] quos P ) [*]( 40* )
quae, merita quam longe ab inmortalitate semota sint, et docuimus in prioribus libris et nunc docebimus, ut appareat solam esse iustitiam quae uitam homini pariat aeternam, et solum deum qui aeternae uitae praemium largiatur.
nam illi qui suis meritis inmortales facti esse dicuntur, quia nec iustitia nec ulla in his uera uirtus fuit, non inmortalitatem sibi, sed mortem\' peccatis ac libidinibus quaesierunt neque caeleste praemium, sed inferna supplicia meruerunt, quae pendent simul cum iis omnibus qui eos coluerunt. cuius iudicii propinquare tempus ostendam, ut et iustis merces digna soluatur et poena merita inpiis inrogetur.