Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed quia non peruieant animae rationem, quae tam suptilis est, ut oculos humanae mentis effugiat, interire dixerunt.

quid Aristoxenus, qui negauit omnino ullam esse animam, etiam cum uiuit in corpore? sed sicut in fidibus ex intentione neruorum effici , concordem sonum atque cantum, quem musici harmoniam uocant, ita in corporibus ex conpage uiscerum ac uigore membrorum uim sentiendi exsistere: quo nihil dici delirius potest.