Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quoniam crescit inquit mens in pueris et in iuuenibus uiget et in senibus deminuitur, apparet esse mortalem. primum non idem est anima et mens: aliut est enim quo uiuimus, aliut quo cogitamus. nam dormientium mens, non anima sopitur, et in furiosis mens extinguitur, anima manet, et ideo non exanimes, sed dementes appellantur.
mens ergo id est intellegentia uel augetur uel minuitur pro aetate. anima in statu suo semper est, et ex quo tempore spirandi accipit facultatem, eadem usque ad ultimum durat, donec emissa corporis claustro ad sedem suam reuolet.
deinde, quod anima quamuis a deo sit inspirata, tamen quia tenebroso domicilio terrenae carnis inclusa est, scientiam non habet, quae est diuinitatis.
audit igitur ac discit omnia et sapientiam discendo et audiendo capit, et senectus non minuit sapientiam, sed auget, si tamen [*](AUCTORES 4 s.] Lucr. III 434 s. 8] ibid. 445 ss. 22 s. senectus-decursa est] cf. Cic. de sen. 8, 26: sed uidetis eqs.; 18, 62. ) [*](BHSPj 2 ftdhuc1 (s. l. m. 2) corpus ad spiritu sic H 3 ac ex a 82 qua (~ m. 3) P 4 euanesceret H, uix recte, cf. pag. 621, 2 \'uelut umor1 B1 5 fra<gili UJase P2 6 defluit H terram qua S 7 illa P 9 mens scripsi, sensus C; cf. quae sequuntur et L-ucr. III 446. 453 liget at (sic) in senibus s. I. P3 et om. S 10 diminuitur BS 11. 12 utroque loco quod edd. 12 nam ex non P3 14 exai nimis B, excordes P 15 uel (ante minuitur) om. H pro aetate] jetate ,0 (i. e. propriaetate, \' et t add. m. 2) S anima] tAia n (i. e. Anima uero) 82 16 et om. H inspirandi BH accepit S 18 deinde, quod] cf. ad pag. 324,4 20 inclusa est scientiam] inclusaestiṅċlu̇ṡȧeṡėṅseientiam ut uid. Bl, inclusaest∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗ scientiam B2 inclausa H 21 augit Bl, corr. B3 )
at enim memoria deficit. quid mirum si labentis domicilii ruina premitur mens et praeterita obliuiscitur, non aliter futura diuina quam si carcerem quo cohibetur effugerit?
uerum eadem inquit dolori et luctui obnoxia est et ebrietate dementit, unde fragilis ac mortalis adparet.