Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

denique idem Lucretius oblitus quid adsereret et quod dogma defenderet, hos uersus posuit:

  1. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  2. in terram, sed quod missum est ex aetheris oris,
  3. id rursum caeli fulgentia templa receptant.
quod eius non erat dicere qui perire animas cum corporibus disserebat: sed uictus est ueritate et inprudenti ratio uera subrepsit.