Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
ergo quamuis inter se coniuncta et sociata nascantur et alterum, quod est de terrena concretione formatum, quasi uasculum sit alterius, quod est a caelesti suptilitate deductum, cum uis aliqua utrumque discreuerit, quae discretio mors uocatur, utrumque in naturam suam recedit: quod ex terra fuit, id in terram resoluitur, quod ex caelesti spiritu, id constat ac uiget semper, quoniam diuinus spiritus sempiternus est.
denique idem Lucretius oblitus quid adsereret et quod dogma defenderet, hos uersus posuit:
quod eius non erat dicere qui perire animas cum corporibus disserebat: sed uictus est ueritate et inprudenti ratio uera subrepsit.
- cedit item retro, de terra quod fuit ante,
- in terram, sed quod missum est ex aetheris oris,
- id rursum caeli fulgentia templa receptant.