Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quae sententia deliri hominis quoniam ridicula et mimo dignior quam scola fuit, ne refelli quidem serio debuit: quod qui facit, uidetur uereri ne quis id credat.
praetereunda sunt igitur nobis ea quae pro falso contra falsum disserebantur: satis est ea refutasse quae contra uerum disputata sunt.
Declaraui, ut opinor, animam non esse solubilem: superest citare testes, quorum auctoritate argumenta firmentur.
neque nunc prophetas in testimonium uocabo, quorum ratio et diuinatio in hoc solo posita est, ut ad cultum dei et ad inmortalitatem ab eo accipiendam creari hominem doceant, sed eos potius quibus istos qui respuunt ueritatem credere sit necesse.
Hermes naturam hominis describens, ut doceret quemadmodum esset a deo factus, haec intulit:
καὶ τὸ αὐτό ἐξ [*](EPITOME 16—627, 9] c. 65, 6. ) [*](AUCTORES 23] pag. 45b Patrie.; cf. Ps.-Apulei. Asclep. c. 31 (pag. 45, 1 Goldb.) et c. 8 (pag. 34, 7). ) [*](EXPLLATOBES 23] Sedulius (cf. Montefalconium, palaeograph. graec. pag. 246). ) [*](BHSPJ 1 conquaerentes BHar 2 et (ante proficisci) om. B etquae Bl, idqu*e B3 3 si (i add. 9n. 3) B 6 disserenti (i fin. ex e m. 3) P .7 uetiiistate 82 uetustate ac] uetusta P se om. S nobis BH 8 modo in homine om. S hominem Bl (m del. B3) P 9 pecudem P bestiam P uolucrem P inmortalis B1, corr. B7, mortales P 11 diri P1, deliri P3 homines Bl, corr. B* 12 ridiculo H mimo] eo P schola sic P2 seria P 13 debuit (b ex r m. 2) P 14 nobis om. P ,15 ea om. P 16 declararuil B2, declarauit H 18 uocauo Bl, corr. B1 19 sola P1, corr. P3 20 docent H 21 qui om. H ueritati P 22 describens (pr. e ex i) B 23 esse H hanc S xai ro — θνητη̃ς] Caeto )625ἑκατέρων φύσεων, τῆς τε ἀθανάτου καὶ τῆς θνητῆς, μίαν ἐποίει φύσιν τὴν τοῦ ἀνθρώπου, τὸν αὐτὸν πὴ μὲν ἀθάνατον, πὴ δὲ θνητὸν ποιήσας, καὶ τοῦτον φέρων ἐν μέσῳ τῆς θείας και ἀθανάτου φύσεως καὶ τῆς θνητῆς καὶ μεταβλητῆς ἵδρυσεν, ἵνα πάντα μὲν ὁρῶν πάντα θαυμάζῃ.