Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

cum autem praesens anima sensum tribuat corpori et uiuere m efficiat, fieri non potest ut non ipsa per se et uiuat et sentiat, quoniam ipsa est et sensus et uita. nam quod ait:

  1. quodsi inmortalis nostra foret mens,
  2. non tam se moriens dissolui conquereretur,
  3. sed magis ire foras uestemque relinquere, ut anguis,
equidem numquam uidi qui se quereretur in morte dissolui: