Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

iam illut argumentum multo magis inane est, quod ait animam, quia non citius emittatur ex corpore, mortalem uideri, sed paulatim se ex omnibus membris explicet a summis pedibus incipiens: tamquam si esset aeterna, uno temporis momento erumperet, quod fit in iis qui ferro intereunt. quos autem morbus interimit, spiritum diutius exhalant, ut paulatim frigescentibus membris anima effletur.