Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sicut oculus inquit eunlsus ac separatus a corpore nihil potest uidere, ita et anima separata nihil sentire, quia et ipsa pars est corporis.
talsum hoc et absumle est: anima enim non pars corporis, sed in corpore est. sicut id quod uase continetur, uasis pars non est nec ea quae in domo sunt, partes domus esse dicuntur, ita nec anima pars est corporis, quia corpus uel uas est animae uel receptaculum.
iam illut argumentum multo magis inane est, quod ait animam, quia non citius emittatur ex corpore, mortalem uideri, sed paulatim se ex omnibus membris explicet a summis pedibus incipiens: tamquam si esset aeterna, uno temporis momento erumperet, quod fit in iis qui ferro intereunt. quos autem morbus interimit, spiritum diutius exhalant, ut paulatim frigescentibus membris anima effletur.
quae cum materia sanguinis contineatur sicut lumen oleo, ea materia febrium calore [*](. AUCTORES 1 certa—regione] Lucr. III 610. 3 conquassata] ibid. 600. 9J ibid. 548-579. 13 s. 16 uas] ibid. 555. 17 quod ait] ibid. 526-547. ) [*]( ,BHSPj 1 patitur BP religione H 3 de sede H medela SP 4 et] et cum P quia (i ex e ? m. 2) B post quia s. I. diu S2 5 iuncta est bis P1, alt. del. P2 6 societate1 P3 8 qufla B3 9 gracile pI, T4 gratilo P3 11 anima] in anima H 12 absimile H, dissimile cett. 13 corporis sed] est corporis sed animae H uas*e (a ? er.) B continentur P 14 domus om. S 15 post est del. & Pif 15. 16 prius uel exp. m. 2, alt. om. S 16 illum H 17 quo P anima B 18 mortalem uideri post animam ponit Heumannus, fort. recte uiderit H 19 explicit Bl, corr. B2 20 tamquam] ***tam (tan ? er., a ex u) P uno om. S 21 iis cdd., his C intereat, S2 22 mortbus (i er.) S interemit. H ut] et S 23 efflatur S 24 continetur P ea] ex H colore H )
nec tamen quia sensus corporis deficit, animae sensum extingui et occidere putandum est. non enim anima corpore deficiente, sed corpus anima decedente brutescit, quia sensum omnem trahit secum.