Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
at enim memoria deficit. quid mirum si labentis domicilii ruina premitur mens et praeterita obliuiscitur, non aliter futura diuina quam si carcerem quo cohibetur effugerit?
uerum eadem inquit dolori et luctui obnoxia est et ebrietate dementit, unde fragilis ac mortalis adparet.
idcirco igitur uirtus et sapientia necessaria est, ut et maeror, qui contrahitur indigna patiendo ac uidendo, fortitudine repellatur et uoluptas non modo potandi, sed etiam rerum ceterarum abstinentia superetur. nam (anima) si careat uirtute, si uoluptatibus dedita molliatur, morti fiet obnoxia, quoniam et uirtus, ut docuimus, inmortalitatis est fabricatrix et uoluptas mortis.
mors autem, sicut ostendi, non funditus perimit ac delet, sed aeternis afficit cruciatibus. nam interire prorsus anima non potest, quoniam ex dei spiritu qui aeternus est originem cepit.
anima inquit etiam morbum corporis sentit et obliuionem sui patitur et sicut aegrescit, ita etiam saepe sanatur.
hoc est ergo cur maxime uirtus adhibenda sit, ne ullo corporis dolore frangatur et obliuionem sui non anima, sed [*]( 14 docuimus] III 12; VII 9 ss. 15 ostendi] III 19,3-10; VII 11,2. ) [*](AUCTORES 1 ss. si nimia senectus eqs.] Lucr. III 451 ss. 3] ibid. 453; cf. etiam Cic. de sen. 7, 21: at memoria minuitur. 6] ibid. 459-486. 14 fabricatrix] cf. ibid. 472. 18] ibid. 487—522.\' ) [*]( i BHSPj 1 iuuenilis S, iuuenalis BH, iuuenalis (corr. m. 3) P aetatis (ti add. m. 1 uel 2) B et] sed BS 2 non est animae uitium post obsurduit traicit Heumannus e*uanuit (x ? er.) B 3 torpit H obsorduit SP 4 labentis (i ex e m. 3) P 5 diuinat (t add. m. 2) S 6 carcerem (pr. e ex a m. 2) S cohibetur (e ex i m. 3) P 7 lucturjl p3 dedementit H 8 ido S 9 necessaria B et om. H maeror P, meror BS, memor H qui edd., quo C contrahuntur P 11 putandi HPac certarum H 12 anima addidi, cf. 622, 5 13 debita, sed b part. eras. B mojliaitur B3, motliatur p3 morti fiet] mortificet et H fiat SP1, corr. P3 et om. B 14 est] et H 16 afflLcit B2, ac deficit pI, ardere facit s. I. corr. P3 17 quia Bl fa dcl. B3) prr 18 sensit B\', corr. B* 19 aegr∗escit ex egraescit JB2 20 ho\'c\' P3 )
nam quia iuncta est anima cum corpore, si uirtute careat, contagio eius aegrescit et inbecillitas de societate fragilitatis redundat ad mentem, cum autem dissociata fuerit a corpore, uigebit ipsa per se nec ulla iam fragilitatis condicione temptabitur, quia indumentum fragile proiecit.