Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

at enim memoria deficit. quid mirum si labentis domicilii ruina premitur mens et praeterita obliuiscitur, non aliter futura diuina quam si carcerem quo cohibetur effugerit?

uerum eadem inquit dolori et luctui obnoxia est et ebrietate dementit, unde fragilis ac mortalis adparet.

idcirco igitur uirtus et sapientia necessaria est, ut et maeror, qui contrahitur indigna patiendo ac uidendo, fortitudine repellatur et uoluptas non modo potandi, sed etiam rerum ceterarum abstinentia superetur. nam (anima) si careat uirtute, si uoluptatibus dedita molliatur, morti fiet obnoxia, quoniam et uirtus, ut docuimus, inmortalitatis est fabricatrix et uoluptas mortis.

mors autem, sicut ostendi, non funditus perimit ac delet, sed aeternis afficit cruciatibus. nam interire prorsus anima non potest, quoniam ex dei spiritu qui aeternus est originem cepit.

anima inquit etiam morbum corporis sentit et obliuionem sui patitur et sicut aegrescit, ita etiam saepe sanatur.